LERINUS

LERINUS
LERINUS
eadem quae Lerina Vide supra Strab. l. 2. p. 123. l. 4. p. 185. Planasia, quod nulli ibi montes exsurgant: Apollinari Sidonio Ins. Plana, ab aequa camporum planitie, dicta est. Ab hac non longe abest Planaria ins. a Corsica 60. mill. pass. ab Ilva Ins. stadiis 90. quam Solinus ac Aethicus Planasiam rectius appellant. Itali Pianosa. Cui cogn. apud Strab. quoque Ins. est, contra Dianium opp. Hisp. Tarrac. Cum Lerone, improprie nomine Stoechadum, a P. Mela haec Ins. comprehenditur, eo quod sint citra ostium Vari, s. citra oram Ligurum Italiae attributorum: cui Lerinus Propior Lerone est. Cum inculta prius ob nimium squalorem et vim animalium venenatorum esset, Honoratus nobilissimum hîc Monasterium condidit, cui ut et Ins. nomen suum impertitus est, ex Abbate Lerinensi Arelatensis Ep. Unde Ins. Gallis raro Lerin, saepius S. Honore de Lerin, vel l'Isle de S. Honorat dicitur. Circuitu patet 2. mill. pass. puteum vel fontem aquae dulcis habet, plana est et oblonga, miti et salubri gaudens caelo, frumenti, vini, cuniculorum, pinuum, palmarum, olearum, lauri, cupressorum, myrtorum, lentiscorum et genistarum, florum ac herbarum fragantium ferax, pisce marino et fluviatili abundans. Rudera ibi antiqui opp. Vergoani, cuius Plin. meminit. l. 3. c. 6. Hodie in medio ins. Basilica S. Mariae et templum maius S. Honorati: in latere ins. ad Mer. scabris rupibus turris imposita est, quâ velut arce Monasterium clauditur Ab hac Lero 600. pass. circiter freto Foro-Iuliense dicto, dividitur, ac lerino duplo maior est. Antipoli adversa, de qua vide in voce Lero. Ad Lerinense monaster. in sinu maris inter caput Rubeum Cap Rous, et Caput Galupe Cap Garoppe, pertinent maritima castella, Neapolis la Napole, prius Avenionetum dicta: et interfluente Cyano Siagne, amne torrente ac piscoso, Canoa Canes, olim castellum Marcellinum, post circa A. C. 1132. Castrum Francum nuncupata: in vertice collis Villa ver. nunc Muginum Mogins, et Vallis aurea proxima Antipole Valaurie.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • LERINA — alias Planasia, Tac. Ann. l. 1. c. 3. 5. et l. 2. c. 39. ins. parva maris Gallici, in ora Gall. Narbon. inter Antiponlim 2. leuc. in Austr. et Forum Iulii 5. ad Ort. ubi Lerinense Coenobium praeclarissimum, a S. Honorato fundatum, A. C. 375.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Mitglied eines Männerordens — Der Begriff Mönchtum bezeichnet die Gesamtheit der von Mönchen und Nonnen praktizierten religiösen Lebensformen. Das Mönchtum ist die von asketischen Idealen geprägte religiöse Praktik, in Abkehr von der Welt den weltlichen Zielen zu entsagen, um …   Deutsch Wikipedia

  • Monach — Der Begriff Mönchtum bezeichnet die Gesamtheit der von Mönchen und Nonnen praktizierten religiösen Lebensformen. Das Mönchtum ist die von asketischen Idealen geprägte religiöse Praktik, in Abkehr von der Welt den weltlichen Zielen zu entsagen, um …   Deutsch Wikipedia

  • Mönch — Der Begriff Mönchtum bezeichnet die Gesamtheit der von Mönchen und Nonnen praktizierten religiösen Lebensformen. Das Mönchtum ist die von asketischen Idealen geprägte religiöse Praktik, in Abkehr von der Welt den weltlichen Zielen zu entsagen, um …   Deutsch Wikipedia

  • Mönche — Der Begriff Mönchtum bezeichnet die Gesamtheit der von Mönchen und Nonnen praktizierten religiösen Lebensformen. Das Mönchtum ist die von asketischen Idealen geprägte religiöse Praktik, in Abkehr von der Welt den weltlichen Zielen zu entsagen, um …   Deutsch Wikipedia

  • Mönchstum — Der Begriff Mönchtum bezeichnet die Gesamtheit der von Mönchen und Nonnen praktizierten religiösen Lebensformen. Das Mönchtum ist die von asketischen Idealen geprägte religiöse Praktik, in Abkehr von der Welt den weltlichen Zielen zu entsagen, um …   Deutsch Wikipedia

  • Mönchtum — Der Begriff Mönchtum bezeichnet die Gesamtheit der von Mönchen und Nonnen praktizierten religiös geprägten Lebensformen. Das Mönchtum ist eine von asketischen Idealen bestimmte Lebensweise, um in Abkehr von der Welt den weltlichen Zielen zu… …   Deutsch Wikipedia

  • CASTELLUM Marcellinum olim — post circa A. C. 1132. ob immunitates Castellanorum, Castrum Francum nuncupatum, ac demum Canoae, vulgo Canes dictum, locus est Galliae maritimus, ad Lerinense Monasterium pertinens; circa sinum maris, inter Caput Rubeum vel Rufum, et Caput… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CYANEUS — I. CYANEUS Graece κυάνεος, caeruleus Latine redditur. Certe Graeci οὐρανοειδὲς χρῶμα exponunt, qui color aerinus dilutior est et exstinctior, quam purpura nigra, de qua alii vocem exponunt. Unde et Solinus caerulum nitorem in hyacincho vocat,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GALLICUM Mare — quod prov. Narbonensem, h. e. Gotiam vel Septimaniam atque Provinciam, a Pyrenaeo ad Varum fluv. alluit: Gallicus Sinus Liv. l. 26. c. 19. qui illud ibi inter Tuscum mare et Pyrenen collcat: sicut l. 34. inter Pyrenaeum, et Alpes Maritimas. Idem… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”